- DISPOSITIO
- DISPOSITIOvatie sumitur. Apud Lamprid. in Alex. Seu. ubi de bellicarum eius expeditionum ratione, quid significet, facile ex his noscitur: Tacebantur secreta bellorum: itinerum autem dies publice proponebatur, ita ut edictum penderet ante menses duos; in quo scriptum esset: Illâ die, illâ horâ ab Urbe sum exiturus, et si Dii voluerint, in prima mansione mansurus: deinde per ordinem mansiones, deinde stativae, deinde ubi annona esset accipienda: et id quidem eousque quamdiu ad fines Barbaricos veniretur. Iam enim inde tacebatur, et omnes ambulabant, ita ne Dispositionem Romanam Barbari scirent. Sic apud Iul. Capitol. in Gordiano III. Cuius viri tanta in Republ. Dispositio fuit, ut nulla esset unquam civitas limitanea potior, quae non posset exercitum Pop. Rom. ad Principem ferre etc. Nempe Dispositiones hic sunt, quae a Principe ad Reip. administrationem disponebantur, pro urgentibus rerum necessitatibus, velut si in bellum profecturus esset, itinera annotarentur, et metationes, annona curaretur, aliaque: Quarum quidem Dispositionum scrinium peculiare erat, cui praeerat Magister et Comes Dispositionum, de quibus copiose Iac. Gothofred. ad l. 1. Cod. Theod. de Proxim. Vide quoque infra Itinerarium. Hinc translata vox ad Administrationes ipsas et Magistratus videtur. Ita enim Lamprid. paulo post, quum diceret, Nolle ab aulicis suis vendi Dispositiones: quod factum fuerat sub Heliogabalo, cum ab Eunuchis omnia venderentur. Mox, quia de publicandis Dispositionibus mentio contigit, ubi aliquos voluisset vel Rectores provinciis dare vel praepositos facere, vel procuratores, i. e. rationales, ordinare, nomina eorum proponebat, hortans populum, ut si quis quid haberet criminis: probaret manifestis rebus etc. Formula certe frequens in Not. Imp. et alibi: Sub dispositione viri inlustris Praefecti Praetorio. Quae tamen forte non incommode ad priorem notionem firmandam quis referat. Vide infra ubi de Proximis et Scriniis. At Dispositus Romaniae, in Aresto A. C. 1400. apud duchesnium in Prob. Hist. Castilion. idem quod Despotes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.